adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut
videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem
vestrum qui in caelis est
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut
hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur
ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid
faciat dextera tua
ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt
in abscondito reddet tibi
et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in
synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab
hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio
tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in
abscondito reddet tibi
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim
quia in multiloquio suo exaudiantur
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus
opus sit vobis antequam petatis eum
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es
sanctificetur nomen tuum
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in
terra
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus
debitoribus nostris
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et
vobis Pater vester caelestis delicta vestra
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester
dimittet peccata vestra
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes
amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in
abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et
tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo
neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex
totum corpus tuum lucidum erit
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum
tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt
tenebrae quantae erunt
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio
habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum
contemnet non potestis Deo servire et mamonae
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid
manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus
est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt
neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit
illa nonne vos magis pluris estis illis
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam
cubitum unum
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia
agri quomodo crescunt non laborant nec nent
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua
coopertus est sicut unum ex istis
si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum
mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut
quid bibemus aut quo operiemur
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester
quia his omnibus indigetis
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia
haec adicientur vobis
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies
sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua